Menu Principale
© MiryS ©

Cartoni Animati
© MiryS ©

Attualità
© MiryS ©

Testimonianze
© MiryS ©

Gli ultimi tempi
© MiryS ©

Libro degli Ospiti
© MiryS ©

Cartoline Virtuali
© MiryS ©

Mailinglist
© MiryS ©

Sito Consacrato
© MiryS ©

Aggiungi il Sito
© MiryS ©

Home > Preghiere > Latino > Preghiere

Preghiere varie in latino

Credo

Credo in Deum, Patrem omnipotèntem, Creatòrem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium ejus ùnicum, Dòminum nostrum, qui concèptus est de Spìritu Sancto, natus ex Marìa Vìrgine, passus sub Pòntio Piláto, crucifìxus, mòrtuus, et sepùltus: descèndit ad ìnferos: tèrtia die resurrèxit a mòrtuis: ascèndit ad coelos, sedet ad dèxteram Dei Patris omnipotèntis: inde ventùrus est judicáre vivos et mòrtuos. Credo in Spìritum Sanctum, sanctam Ecclèsiam cathòlicam, sanctòrum communiònem, remissiònem peccatòrum, carnis resurrectiònem, vitam aetèrnam. Amen.

Padre Nostro

Páter nòster, qui es in caelis, sanctificètur nomen tùum, advèniat regnum tùum, fiat volùntas tua sìcut in caelo et in terra; panem nostrum cotidiánum dá nobis hòdie, et dimìtte nobis dèbita nostra sìcut et nos dimìttimus debitòribus nostris, et ne nos indùcas in tentatiònem, sed lìbera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, grátia plena, Dòminus tècum, benedìcta tu in mulièribus, et benedìctus fructus vèntris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatòribus, nunc et in hora mortis nòstrae. Amen.

Gloria al Padre

Gloria Pátri, et Fìlio, et Spìritui Sancto, sicut erat in princìpio, et nunc, et semper, et in saècula saèculorum. Amen.

Eterno Riposo

Rèquiem aetèrnam dona eis, Domine, et lux perpètua lùceat eis. Requiscant in pace. Amen.

Angelo di Dio

Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commìssum pietáte supèrna illùmina, custodi, rege et guberna. Amen.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiae, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, èxsules fìlii Hèvae, ad te suspirámus, gemèntes et flèntes in hac lacrimárum valle. èia èrgo, advocáta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

Oratio ad Sanctum Michael

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

De profúndis (Salmo 129)

De profúndis clamávi ad te, Dómine: *

Dómine, exáudi vocem meam. Fiant áures tuæ intendntes, *

in vocem deprecatiónis meæ. Si iniquitátes observáveris, Dómine: *

Dómine, quis sustinbit? Quia apud te propitiátio est, *

et timbimus te. Sustínui te, Dómine; + Sustínuit ánima mea in verbo eius, *

sperávit ánima mea in Dómino. Magis quam custódes auróram, *

speret Israël, in Dómino. Quia apud Dóminum misericórdia, *

et copiósa apud eum redmptio. Et ipse rdimet Israël, *

ex omnibus iniquitátibus ejus.

Angelus

Angelus Dòmini nuntiávit Marìae,
- et concèpit de Spìritu Sancto.

Ave Maria...

- ècce ancìlla Dòmini,
- fìat mìhi secùndum verbum tùum.

Ave Maria...

- Et Verbum cáro factum est,
- et habitávit in nobis.

Ave Maria...

- òra pro nòbis sancta Dèi gènetrix,
- ut digni efficiámur promissiònibus Christi.

Orèmus

Grátiam tuam, quaèsumus Dòmine, mèntibus nostris infùnde, ut qui ángelo nuntiánte Chrìsti fìlii tui incarnatiònem cognòvimus, per passiònem èius et crucem, ad resurrectiònis gloriam perducámur. Per eùndem Christum Dòminum nostrum. Amen.

Regina Caeli

Regina caèli, laetáre,
alleluia

Quìa quem meruìsti portáre,
alleluia

Resurrèxit, sìcut dìxit,
alleluia

Ora pro nòbis Dèum,
alleluia.

Magnificat

Magnìficat ánima mea Dòminum,
et exsultávit spìritus mèus in Deo salutári meo,
quìa respèxit humilitátem ancìllae suae.
cce ènim ex hoc beátam me dìcent omnes generatiònes,
quìa fcit mìhi magna, qui pòtens est,
et sanctum nòmen èius,
et misericòrdia èius a progènies in progènies
timèntibus èum.
Fcit potèntiam in bráchio suo,
dispèrsit supèrbos mènte còrdis sùi;
depòsuit potèntes de sede
et exaltávit hùmiles,
esurintes implèvit bònis
et dìvites dimìsit inánes.
Suscpit Israel, pùerum suum,
recordátus misericòrdiae suae
sicut locùtus est ad patres nostros,
Abraham et sèmini èius in saècula.

Veni, Creator Spiritus

Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple suprna grátia,
quæ tu creásti pctora.

Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas,
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dígitus patrnæ dxteræ,
tu rite promíssum Patris,
sermóne ditans gúttura.

Accnde lumen snsibus, infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis
virtúte firmans prpeti.

Hostem repllas lóngius
pacmque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitmus omne nóxium.

Per Te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
teque utriúsque Spíritum
credámus omni tmpore.

Deo Patri sit glória,
et Fílio, qui a mórtuis
surrxit, ac Paráclito,
in sæculórum sǽcula. Amen.

Salmo 8 - Psalm. VIII

Dòmine Dòminus noster,
quam admirábile est nomen tuum in univèrsa terra!
Quòniam eleváta est magnificèntia tua,
super caelos.
Ex ore infántium et lactèntium perfecìsti laudem propter inimìcos tuos,
ut dèstruas inimìcum et ultòrem.
Quid est homo, quod memor es ejus?
aut fìlius hòminis, quòniam vìsitas eum?
Minuìsti eum páulo minus ab Angelis, glòria et honòre coronásti eum:
et constituìsti eum super òpera mánuum tuárum.
Omnia subjecìsti sub pèdibus ejus,
oves et boves univèrsas: ìnsuper et pècora campi.
Vòlucres caeli, et pisces maris,
qui perámbulant sèmitas maris.
Dòmine Dòminus noster,
quam admirábile est nomen tuum in univèrsa terra!

Anima di Cristo

ánima Christi, sanctìfica me. Corpus Christi, salva me.
Sánguis Christi, inèbria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Pássio Christi conforta me.
O bone Iesu, exáudi me.
Intra tua vùlnera abscònde me.
Ne permìttas a te me separári.
Ab hoste maligno defènde me.
In hora mortis meae voca me.
Et iùbe me venire ad te,
ut cum sanctis tùis láudem te in saecula saeculorum. Amen.

Pange lingua e Tantum ergo

Pánge lingua gloriosi
còrporis mystèrium,
sanguinisque pretiòsi,
quem in mundi pretium.
fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine.
In suprema nocte caenae
recumbus cum fratribus.
Observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum èrgo Sacramentum
venerèmur cernui:
et antìquum documentum
novo cedat rìtui:
praèstet fìdes supplemèntum
sènsuum defectui.
Genitori, Genitoque
láus et jubilátio,
salus, honor, vìrtus quòque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.

© MiryS ©

Il Signore rivolga su di noi il Suo Volto, ci Benedica e ci dia la Pace.
Pax et Bonum - MiryS

Traduci il Sito
© MiryS ©

Seguimi sui Social
© MiryS ©

Sacra Liturgia
© MiryS ©

Grotta di Lourdes
© MiryS ©

Una frase al giorno
© MiryS ©

Web Cam
© MiryS ©

Risorse Cristiane
© MiryS ©

Area riservata
© MiryS ©

Warning: include(): open_basedir restriction in effect. File(application/errors/error_php.php) is not within the allowed path(s): (/membri/mirys/:/membri2/mirys/:/membri/.dummy/) in /membri/mirys/system/core/Exceptions.php on line 167

Warning: include(application/errors/error_php.php): failed to open stream: Operation not permitted in /membri/mirys/system/core/Exceptions.php on line 167

Warning: include(): Failed opening 'application/errors/error_php.php' for inclusion (include_path='.:') in /membri/mirys/system/core/Exceptions.php on line 167